User:Jgharston
I am a real person, not a spambot.
Aliciam iam incipiebat plurimum taedere iuxta sororem suam in ripa sedere nec quidquam habere quod faceret.
Semel et saepius in librum oculos coniecerat quem soror legebat: sed ei inerant nec tabulae nec sermones. 'Quid adiuvat liber,' secum reputabat Alicia, 'in quo sunt nullae tabulae aut sermones?'
Itaque cogitabat (nempe ut lucidissime poterat, nam tempestate calida torpebat semisomna) num operae pretium esset surgere et flosculos carpere, modo ut sertum nectendo se delectaret, cum subito Cuniculus Albus oculis rubris prope eam praeteriit. Neque in eo erat quidquam magnopere dignum memoria: neque Aliciae valde insolitum videbatur ut Cuniculum sibi loquentem audivit: 'Vae, vae! Sero perveniam!'
Cum Alicia postea de hoc cogitaret, in mentem occurrit id debuisse sibi mirum videri, sed id temporis omnia videbantur ordinaria.
Sed ut Cuniculus horologium parvulum re vera e sinu subuculae extractum contemplatus usque festinavit, Alicia cito consurrexit.
In mentem enim eius subito incidit se numquam antea cuniculum vidisse qui aut subucula indueretur aut horologium portaret quod ex ea extrahere posset.
Ita Alicia, curiositate ardens, Cuniculum trans pratum persecute in ipso articulo eum conspicata est cito descendentem in cavum sub vepribus situm. Non diutius morata, Alicia post eum descendit, ne cogitans quidem quo pacto omnino rursus emergeret.
Aliquod spatium cuniculi cavum protinus recte porrigebatur velut fossa subterranean deinde tam subito declive factum est ut Alicia, antequam se sistere posset, inveniret se decidere quasi in profundissimum puteum.
Sed sive puteus profundissimus erat sive ea lentissime decidebat, descendenti satis temporis ei erat ut circumspectaret et miraretur quid proxime eventurum esset.
Primo conabatur infra despicere, ut discerneret quo adveniret. Sed propter obscuritatem nihil videre potuit.
Deinde observabat latera putei, quae plena armariis pluteisque esse videbat: passimque mappae terrarum et tabulae de paxillis pendebant.